monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.167v > ubk4°Ms.theol.26.82 > sectio 7 > bnfGrec107.235 > sectio > 50 > sectio 87 > bkeCod.32.131r > 32.3v > 1 > 63 > 4 > csg68.252 > sectio 89 > 64 > bbb264.110 > sectio 17 > sectio 1 > sectio 1 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 16
Si itaque superiora quae perspicue de Antichristo scripta sunt, refert Porphyrius ad Antiochum, et ad tres et semis annos, quibust emplum dicit fuisse desertum : ergo et hoc quod sequitur: Regnum eius sempiternum, et omnes reges servient ei, et obedient, debet probare super Antiocho, vel ut ipse putat, super populo Iudaeorum: quod nequaquam stare manifestum est. Legimus in Machabaeorum libris, Iosephus quoque in eamdem consentit opinionem (Ioseph. lib. XI, cap. 10), quod tribus annis templum pollutum fuerit in Ierusalem, et in eo Iovis idolum steterit sub Antiocho Epiphane, centesimo quadragesimo quinto anno regni Macedonum, a Casleu mense eiusdem anni nono, usque ad mensem nonum centesimi quadragesimi octavi anni, qui faciunt annos tres.